라틴어 문장 검색

Fieri fecimus globum ex plumbo cavum, qui duas circiter pintas vinarias contineret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:1)
Pars autem fructuaria dividitur in cellam oleariam, torculariarn, cellam vinariam, defrutariam, faenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut ex iis, quae sunt in plano, custodiam recipiant umidarum rerum tamquam vini aut olei venalium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 9:1)
Eadem ratio est in plano sitae vinariae cellae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 11:1)
itaque festinatius necdum perfecta Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim in eo publica iudicia et sortitiones iudicum fierent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 1:4)
alium e quaestura remouit, quod uxorem pridie sortitionem ductam postridie repudiasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 2:6)
cum de laniis ac uinariis ageretur, exclamauit in curia:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 1:2)
sortitur] id est sorte decernit vel sortitione distribuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3761)
nam cellas vinarias dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 963)
Semper enim boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est, abundat porco haedo agno gallina, lacte caseo melle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:10)
quibus ego mederi cum cuperem antea saepe et vehementius etiam post sortitionem provinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum litterae tuae declararant nec tantum proficiebam quantum volebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 2:4)
nihil dico de sortitione vestra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 4:6)
recordare cetera, quam cito senatum illo die facta sortitione coegerim, quam multa de te verba fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non solum in te honorificam sed etiam in conlegas tuos contumeliosam fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 4:8)
is cum graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit, ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 2:3)
Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 7:2)
Hinc ex eodem unguento in vinarium atque lucernam aliquantum est infusum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION